In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

GRATIARUM ACfIO. IV KAL. IUN. HABITA. A.D. MIM AB A. H. MAMOOJEE Paucos abhine dies inopinate mandatum est id mihi suave officium ut apud vos. 0 sodales. ex consuetudine sociis bene merentibus gratias agam hoc ultimo nostri non modo saeculi sed etiam millennii anno. Nulla profecto abhorrendi excusatione permissa. honorem excepi. et mihi quidem. Cieeroniano certe homini. alteri haud Tullio. dies noctesque cogitanti qua adornem oratione viros summa laude dignos. venerunt in mentem ista paucula verba. Laudandus igitur est in primis Ioannes ille.1 tamdiu vel paene perpetuo praefectus aerarii societatis nostrae. procurator admodum prudens. dispensator nummorum et aequus et mediocris. ut decebat hominem ex Caledonibus prognatum. Nunc autem. tarn longinqua iam exercitatione in rebus eius sodalitatis pereruditus. eadem cum diligentia hoc biennio praesidet nobis gubernatque id collegium velut rector peritissimus. Deinde opartet me mentionem facere et illius Conradi2 -eheu! excessit. abiit. aufugit3-qui olim antiqua vel subtilia ad historiam Graecam pertinentia . more suorum doctorum Germanorum. nobis acute ac dilucide quotannis disputabat. Recenter vero. non impari studio ac pietate. numquam requiescebat quin paene quotidie nuntios miserit per novissima nostrae aetatis itinera-ego quidem mehercule nescio istius modi inauditis communieationibus nomen utrum retis an araneae imponere conveniat-idem. dieo. nos ita certiores fecit identidem non solum de minima in hoc conventu re agenda sed etiam unaquaque de re et undique gentium. dummodo ad Graecas et Romanas litteras ea pertineat . Deinceps laudabilis est vehementer Andreius ille.4 vir clarissimus . indigena huius ipsius terrae atque recens Decanus Facultatis literarum humanarum in hac ipsa illustri Universitate.5 iamdudum amator Nasonis. nuper et nostri praeses collegii. per cuius penitus I Professor Iain MeDougall. 2 Professor Konrad Kinzl. creator of the CAC Website on the Internet. 3 These impromptu words eame to mind following Professor Kinzl's unantieipated departure from the General Assembly shortly before delivery of this actio. For a purely rhetorical parallel. d. Cie. Cat. 2.1: abiit. excessit. evasit. erupit. 4 Professor Andre Daviault. 5 L'Universite Lava!. site of the CAC Congress. A.H. MAMOO]EE insitarn existimationem. auctoritatem. gratiam nobis licuit non mediocriter liberali hospitio ac opibus frui huius suae locupletis sedis. Iam tandem ad te verto. Albane noster.6 ex vetere Gallia profuge. advena ad haec litora Laurentia. studiosus fragmentorurn ex priscis annalibus sive quae supersunt sive quae non. dumtaxat de scriptoribus Romanis deperditis. artifex quidem princeps huiusce frequentis congressus sociorurn undique provenientium. stimulator etiam huiusce meae oratiunculae. Negotium sane propositum erat ingens tibi adhuc iuveni: suscepisti: consilium praebendum erat in providendo eximium: praebuisti : labore opus fuit in gerendo singulari: gessisti. Incubuisti denique tantopere et confecisti tu tanta fortitudine. tanta vigilantia. tanta industria ut nobis omnia feliciter evenerint. Quapropter velim. 0 sodales . quamvis non placuerit haec mea oratiuncula. tarnen pro meritis eorum et quos supra nominavi et quos ceteros nominatim denotare non potui, ut vos magnis clamoribus plaudatis. DE UNIVERSITATE LACUS CAPITIS 6 Professor Alban Baudou. chief local organiser. ...

pdf

Share