In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

GRATIARUM ACTIO APUD SOCIETATEM CANADENSEM STUDIORUM ANTIQUORUM PRID. ID. MAL BANFIAE HABITA. A.D. MMV AB ELAINE FANTHAM Videtisne ut alta stent nive candidi montes saxosi?l Nonne vero dis auspicibus. sodales. in hunc tam apricum locum prope scatebras salubrium fontium sub excelsissimis Inontium cacuminibus ab utroque mari profecti ineunte aestate convenimus? Fortunatiores sumus quam Hannibal cui iter per Alpes faciunduln erat cUIn elephantis. et iis quidem invalidis. et glacies densissima aceto solvenda; fortunatiores etialn. si dignae sunt mulieres quae memorentur. quam Cytheris ilIa quae dum rivalem Galli poetae nudist ut videtur. pedibus trans Alpes sequebatur. si non a frigoribus febrem contraxit, gravedine ah sine dubio afflicta est: ah! te ne frigora laedant / ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!2 Sed ne vereamini me tanquam Plinium illum Secundum gratiaruln actionem quam longissimam elucubravisse. ad propositum tandeln accedam. laudes et gratias ex animo amicis et patronis et adiutoribus nostris actura. Grates imprimis agendae sunt Universitati Studiorum CalgariensL cuius hospitio et muneribus usi sumus. et Praesidi nostro clarissimo Martino SegetL qui eadem sollertia qua res olim Britannicas ad commercia pertinentes ordinavit. omnia tempora et auditoria conventus nostrL nee non Ioca amoena otii luxuriosi nobis tam bene commodeque disposuit. Gratias quoque ex animo Lisae Ugonis filiae agamus. quae schedas scholarum nobis paravit, simul omnibus sive doctoribus sive discipulis illius Universitatis qui nobis et re et opera opitulati sunt: praesertim Alisonae Josephi filiae. quae forum die Mercuri tam doctis quam disertis laureatis praebuit et Nicolae Boccii filiae quae chartas tabellasque inscriptionum praeparavit. Neque beneficia amplissima praeterrnittenda sunt Praesidis et Concilii Universitatis Calgariensis. Quindecimviroruln Studiis Doctrinae Fovendis. Societatis Laureatorum . et Facultatis ut nunc vocatur Studiorum Humanorum partis illius optimae quae in Scientia Rerum Antiquarum versatur. Quos igitur omnes propter benevolentiam liberalitatemque et laudemus. sodales. et memori animo plaudamus! Universitatis Princetoniensis I (More or less) Horace. Odes 1.9.1-2. 2 Cornelius Gallus in mawkish mood. cited with apparent respect by Virgil, Eclogues 10.48-49. IDS ...

pdf

Share