We cannot verify your location
Browse Book and Journal Content on Project MUSE
OR
P. Murgatroyd
In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

P. Murgatroyd

otia carpentes, albentem Acherontis ad oram postmodo pergemus super aspera lumina solis. namque illuc pergunt omnes, terraeque marisque turbine nempe carent albentem Acherontis ad oram, turbine suntque procul. cum cessant vita venusque, esse placet tandem super aspera lumina solis. quam placet esse illic! nam numquam vocibus aures tundentur nostrae male navis; sed silet usque amnis praeteriens albentem Acherontis ad oram. et sine morte sopor super aspera lumina solis est operae pretium cunctae cunctique laboris. vitam nec veneror, cupio nec munera vitae, Persephonen venerans, albentem Acherontis ad oram quae celebrat tenebras super aspera lumina solis. [End Page 438]

P. Murgatroyd
McMaster University
...