We cannot verify your location
Browse Book and Journal Content on Project MUSE
OR
Matthew S. Santirocco

From: Classical World
Volume 105, Number 4, Summer 2012
p. 548 | 10.1353/clw.2012.0042

In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

Hunc accuratum laborem laudis praebemus incolae insulae vilissimo pretio olim emptae, studioso scribentium scriptorumque classicorum, magistro peritissimo docendi et auctori longe lateque communicandique, artifici dignitatis gravitatisque administrandi ordinandique. Adeptus est gradum Baccalaureae Artium apud universitatem visuram lumen in lumine divino.1 Postquam doctior fiebat apud universitatem vocantem audientes ad lucem et pocula sacra,2 in viridi amoenaque terra, ad natalem et numquam dormientem urbem reversus, meruit gradum Doctoris Philosophiae apud almam matrem. Miscens utile dulci,3 perstando et praestando,4 exegit multa monumenta aere perennia:5 lucubrationes de doctis carminibus Horatii et venustis elegiis Sulpiciae; officia praeclarissima in sustinenda vita mentis cordisque apud tres universitates insignes, unam in urbe resurgente6 et civitate malorum Persicorum; unam in urbe Amoris Fraterni Sororiique Manentis;7 unam in urbe tam iucunda ut nomen eius bis pronuntiaretur. et praecipue res gestas Classici Mundi, decoris gloriaeque Societati Nostrae. Plaudamus igitur Matthew S. Santirocco. [End Page 548]

Jennifer (”Rusty”) Allemand, Elizabeth Choy, Aaron Freeman, Michael Seguin, Harrison Sepulveda, Judith P. Hallett, and Henry Bender
University of Maryland, College Park
The Hill School and St. Joseph’s University

Footnotes

1. In lumine Tuo videbimus lumen, motto of Columbia University.

2. Hinc lucem et pocula sacra, motto of Cambridge University

3. Horace, Ars Poetica 242 qui miscuit utile dulci.

4. Perstare et praestare, motto of New York University.

5. Exegi monumentum aere perennius, Horace, Odes 3.30.1.

6. Resurgens, motto of Atlanta.

7. Philadelphia maneto, motto of Philadelphia.

...