In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

piSTINCTIO SECUNDA, QUESTIO SECUNDA (Cod. Vat. lat. 1106, f. 85r) UTRUM SIT DEMONSTRABILE DEUM ESSE CAUSAM PRIMAM Et videtur quod non. De eo quod penitus ignoratur, non potest esse nobis aliquid demonstrabile penitus. Sed Deus nunc a nobis totaliter ignoratur, ergo. Preterea, prius non videtur esse demonstrabile per posterius. Sed esse est prius causa, igitur esse non est demonstrabile de causa prima. Ad oppositum, quod esse sit demonstrabile de causa prima ostenditur sic: quia ad hoc Sancti conati sunt, et philosophi nisi sunt ad ostendendum causam primam esse. Sed si non esset demonstrabile primam causam esse, frustra conati fuissent. Preterea, primam esse innotescit nobis per effectus, ergo per effectus saltern est demonstrabilis esse. In ista questione sic procedam: primo premittam quedam necessaria; secundo descendam ad questionem. Quantum ad primum sunt duo necessaria premittenda, quorum primum est: quis est primus conceptus quern de Deo habemus vel possumus habere naturaliter? Et videtur quod primus conceptus nobis possibilis pro statu isto sit conceptus entis infiniti. Probatio: quia ille conceptus est primus quem de Deo possumus naturaliter habere cui perfectiones notas de Deo attribuimus per creaturas. Sed talis est conceptus entis infiniti, ergo. Preterea, ens est primum naturaliter conceptibile; sed enti infinito attribuimus omnes perfectiones notas de Deo ex creaturis, ergo. 119 Franciscan Studies, Vol. 56 (1998) 120GEDEON GAL Preterea, ens est primus conceptus qui1 nobis naturaliter occurrit; sed iste contrahitur per infinitatem, ut per modum intrinsecum, ad Deum; ergo. Contra: ens infinitum demonstratur de Deo per causalitatem; sed conclusio non est notior suis principiis; ergo videtur quod conceptus causalitatis sit nobis notior; ergo. Preterea, conceptus eminentie demonstratur de Deo per conceptum causalitatis; ergo causalitas est primus conceptus quern de Deo habemus nobis possibilem pro statu isto. — Sed quomodo demonstratur iste conceptus de Deo, dicetur infra. Secundum quod premitto est de proprietatibus entis infiniti. Et dico quod proprietates entis infiniti sunt in duplici differentia, quia quedam sunt absolute et quedam relative. Absolute sunt nobis notiores quam relative, et de illis esset esse demonstrabile propter quid et a priori; sed nobis ratione status de eis non est demonstrabile propter quid sed quia. Proprietates autem entis infiniti respective ad creaturas sunt in triplici differentia, quia quedam sunt pertinentes ad causalitatem efficientie, quedam ad causalitatem finalitatis et quedam ad causam exemplaritatis. Sed utrum causa exemplaris reducatur ad causam efficientem vel formalem? Dico simpliciter quod non ad causam formalem, sicut dictum est in prima questione secundi, sed ad causam efficientem. Nunc, secundo, descendo , in qua sunt sex articuli declarandi, in quarum prima demonstrabitur triplex causalitas prime cause, scilicet causalitas effectiva, causalitas finalis et causalitas eminentie, et independentia et actualis exsistentia. Secundo demonstrabitur primitas et independentia et actualis exsistentia. In tertio demonstrabitur primitas de causalitate finali, independentia et actualis exsistentia. In quarto demontrabitur primitas et eminentia et incausabilitas et actualis exsistentia. In quinto demonstrabitur concursus identitatis istius triplicis primitatis, ita quod illud quod est primum secundum unam rationem primitatis, est primum secundum omnem aliam. In sexto primum quid V. PETRUS THOMAE 'S PROOF FOR THE EXISTENCE OF GOD1 2 1 demonstrabitur quod efficiens primum est unum unitate nature, non distinctum quidditative nee natura. Quantum ad primum articulum ponam tres conclusiones, quarum prima est quod in entibus est aliqua natura effectiva. Secunda, quod inter entia est aliqua natura et entitas finitiva. Tertia, quod unus entium est aliqua natura eminens et summa. Prima probatur: aliqua natura est effectibilis, ergo aliqua natura est effectiva. Consequentia probatur per naturam correlativorum, quia unum infert notitiam alterius. Sed natura effectiva et effectibilis sunt correlativa. Si ergo est aliqua natura effectibilis, ergo et aliqua efficiens. Antecedens probatur: quia aliqua natura est contingens, ergo est possibilis esse post non esse. Aut ergo est possibilis esse a se, aut a nichilo, aut ab alio. Non a se, quia nichil se ipsum gignit, sicut dicit Augustinus I De Trinitate. Nee a nichilo, quia nichil nullius est causa. Ergo ab alio, et tunc queram de (f. 85v) illo: aut illud est ineffectibile aut virtute alterius effectum. Si primo modo, habeo propositum quod est aliqua natura effectiva prima. Si secundo modo, arguam sicut prius: aut est a se, aut a nichilo, aut ab alio. Primis duobus modis esse non potest, ergo tertio. Et tunc procedam in infinitum; quod est impossibile; ergo...

pdf

Share