In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

DE NOTITIA INTUITIVA [DE NOTITIA INTUITIVA] Videbo eum sed non modo intuebor ittum, sed non prope. Numer. 24 cap. [v. 17]. [Prooemium] 5 Scribitur verbum istud, in quo quidem verbo duarum notitiarum quarum una dicitur intuitiva et alia abstractiva circumstantiae propriae describuntur. Primo quidem notitia intuitiva per actum visionis et intuitionis; et secundo abstractiva per remotionem localem et temporalem distantiam quae sunt non prope nec modo, quia notitia ?? abstractiva abstrahlt ab omni duratione et principia obiecti sicut intuitiva concernit utramque. Et ideo quantum ad primam intuebatur illum, quantum ad secundam, sed non prope. Quia vero circa utramque istarum notitiarum est praesens exercitatio, idcirco in ista collatione sunt tria per ordinem facienda. is Primo negotiandum circa notitiam intuitivam separatim; et secundo circa abstractivam eodem modo; et tertio circa utramque simul. [De notitia intuitiva I. — Art. 1 : De definitione notitiae intuitivae] Circa primam partem sunt plures articuli declarandi de intuitiva, 20 quorum primus est: quid est notitia intuitiva? [A. — Plures opiniones et argumenta contra eas] Dicitur autem primo quod notitia intuitiva est illa quae est de re in se ipsa quemadmodum sancti vident in patria divinam essentiam sicut est in se ipsa. 25 Sed contra: quia omnis notitia abstractiva est de re in se ipsa, cum omnis notitia terminetur ad obiectum de quo est, quantumcumque per speciem cognoscatur. Dicitur autem quod notitia abstractiva non terminatur ad obiectum 21 Franciscan Studies (54) 1994-1997 22FRANCISCUS DE MAYRONIS ut in se, sed ut in specie repraesentante. 4 Sed non valet, quia obiectum, ut in specie, nullatenus differt ab ipsa 3o specie, ut concedunt, et tarnen actus ad ipsam speciem non terminatur. 5 Item, omnis actus intelligendi est de illa re quam cognoscit; sed illud quod cognoscitur non est extra se ipsum nisi aequivoce; ergo omnis notitia est de re in se ipsa, et non est hoc proprium intuitive. 6 Ideo dicitur quod ilia est intuitiva quae immediate ab obiecto 35 effective causatur, quia obiectum non comparatur ad actum nisi in terminatione terminantis vel moventis. Et quia omnis cognitio universaliter ad suum obiectum immediate terminatur, primum proprium esse videtur intuitivae ut ab obiecto immediate causetur, non mediante aliquo repraesentativo.40 7 Sed contra: quia quidquid potest causare Deus mediante causa secunda effective, potest immediate per se. Et ideo cum mediante obiecto possit causare effective intuitivam notitiam, ut mediante albedine visionem, poterit immediate sine albedine causare; et tunc erit intuitiva ab obiecto [quam obiectum] non causât.45 8 Item, cum effectui causato accidat causari a causa secunda effective, cum sine ipsa possit causari, et ideo nullus effectus sic bene definitur per illud quod convenit ei per aeeidens. 9 Ideo dicitur quod ipsa est intuitiva non quae causatur ab obiecto, sed quae est nata ab obiecto causari; a quocumque [63rb] de facto 50 causaretur. 10Sed contra: quia notitia beatifica est intuitiva et tarnen divina essentia non potest earn effective causare cum sit principium necessarium, et Deus necessario nihil producit ad extra. 11Item, relatio non ponitur forma activa nee adaliquitas ut possint 55 actum ita perfectum causare, et tarnen non negatur quin possint intuitive cognosci. 12Ideo dicitur quod notitia intuitiva est qualem ipsam causaret obiectum si esset activum. 13Sed contra: quia notitia quam habet Deus de sua essentia est 60 intuitiva et tarnen, quamvis ipsa esset activa, non posset talem actum causare cum sit ita necessarius sicut ipse. 14Item, divina voluntas est activa, et tarnen cum ipsa cognoscatur intuitive a Deo, non causât talem notitiam. 55 adaliquitas] hereicas(?) V DE NOTITIA INTUITIVA23 65 Ideo dicitur quod notitia intuitiva est quae pullulât1 ab obiecto 15 prout pullulatio abstrahlt a productione eo modo quo productio a factione, cum divina notitia sit intuitiva et ipsa ponatur sicut cetera attributa pullulare a divina essentia. Sed contra: quia si divina voluntas crearet in intellectu nostra 16 70 notitiam abstractivam de se, tune pullularet ab obiecto et non esset intuitiva. ítem, si intellectus separatus intelligat primam materiam aut 17 respectum, quae non sunt entia activa, non videtur talis notitia ab obiecto pullulare cum in causatis non fiat pullulatio nisi per actionem. 75 Ideo dicitur quod notitia intuitiva est quae est de exsistente ut 18 exsistens est, quia per abstractivam non cognoscitur de obiecto utrum exsistat vel non exsistat. Sed contra: habens...

pdf

Share