In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

[GUILLELMUS DE ALNWICK DETERMINATIO 14] [UTRUM QUAECUMQUE SUNT DISTINCTA EX NATURA REI SINT DISTINCTA REALITER] 5 [Argumentum principale] [A=ii2r] Quod sic arguitur: quaecumque sunt distincta ex natura rei sunt plura ex natura rei. Plura autem ex natura rei includunt plures realitates. Quaecumque autem includunt plures realitates, distinguuntur realiter. Igitur, a primo ad ultimum, sequitur quod si 10 aliqua distinguantur ex natura rei, quod distinguantur realiter. [Argumentum in oppositum] Contra: contradictoria, quorum utrumque invenitur in re, non possunt convenire eidem ex natura rei. Sed contradictoria talia conveniunt eis quae non distinguuntur realiter. Igitur aliqua 15 distinguuntur ex natura rei quae non distinguuntur realiter. Minor probatur, quia in Deo essentia est communicabilis et relatio non, et hoc ex natura rei. Essentia autem et relatio in Deo non distinguuntur realiter, quia sic natura divina non esset simplex. Igitur contradictoria conveniunt essentiae et relationi in Deo, quae non distinguuntur 20 realiter. [I. Ad quaestionem A. Responsio Iacobi de Aesculo] Respondeo quod hic videtur1 rationabiliter dicendum quod aliqua distinguuntur ex natura rei quae tarnen non distinguuntur realiter. Et 1 lacobus de Aesculo, QuodL q. 1 [ex códice Civitatis Vaücanae, Bibliothecae Apostolicae, MS 932, f 39va]: "Dicendum quod maior est vera quod passiones multiplicantur secundum numerationem et plurificationem subiectorum. Sed cum dicitur in minonquod 'omne ens vel estens in anima vel extra animam, ergo omnis differentia est differentia vel realis vel rationis', dico primo quod est fallacia consequentis. Quia non sequitur 'omnis differentia vel est differentia in anima vel extra animam, ergo omnis differentia [est] realis vel est differentia rationis.' Quia differentia quae habetur ex natura rei est differentia extra animam et tarnen non est differentia realis." GUILLELMUS DE ALNWICK: Determinatio 14247 hoc quidem potest ostendi quadrupliciter. Primo, comparando ad 25 invicem transcendentia, nam ens et unum distinguuntur ex natura rei, quia unum est passio entis, passio autem distinguitur a subiecto ex natura rei. Idem enim non potest esse passio sui ipsius. Quaerere enim quare homo est homo nihil est quaerere, ut dicit Philosophus in VII Metaphysicae1. Ens autem et unum non distinguuntur realiter, quia sunt 30 una res, licet non una ratione ostensa, ut dicit Philosophus in IV Metaphysicae3. Si enim unum sive unitas esset alia res ab entitate, unitas non esset entitas, et per consequens unitas esset nihil, quod falsum est. Sunt igitur ens et unum distincta ex natura rei et tarnen non distinguuntur realiter, igitur aliqua distinguuntur ex natura rei quae 35 non distinguuntur realiter. Item, hic secundo probatur comparando ad invicem divina attributa, nam in Deo intellectus et voluntas distinguuntur ex natura rei, quia si aliqua sint omnibus modis idem ex natura rei, quidquid perfectionis convenit ex natura rei uni illorum conveniret alteri. Sed intelligere 40 bona et mala convenit intellectui divino ex natura rei et ex sua perfectione absoluta et infinita, non autem convenit voluntati divinae, quia voluntas divina nec intelligit nec vult bona et mala. Sed in Deo intellectus et voluntas non distinguuntur realiter sive secundum rem, quia sic facerent compositionem in Deo, igitur sicut prius.45 Item, tertio hoc probatur comparando relationem ad suum fundamentum in creaturis. Nam in creaturis relatio distinguitur ex natura rei a suo fundamento, quia illa non sunt idem ex natura rei quorum unum est, alio non exsistente. Sed fundamentum relationis potest esse, non exsistente relatione fundata in tali fundamento. Igitur 50 relatio et fundamentum suum distinguuntur ex natura rei, et tarnen sunt una res, ita quod non distinguuntur realiter. Quia distincta res non potest alicui advenire sine mutatione; aliter enim se haberet nunc quam prius. Sed relatio nova advenit alicui in quo praeexsistit suum fundamentum sine sui mutatione, propter mutationem faetam in alio 55 extremo, ut docet Philosophus V Physicorum?. Igitur relatio et suum 31IV]XA 2 Aristot., Metaph. VII t. 59 (AL XKV2 154; Zc. 17, 1041a 20-24): "... quaeret autem aliquis quare et homo est animal tale. Hoc quidem palam, non quaeritquare exsisat (quia vero exsistit, oportet manifestum esse; nam si non ita, nihil quaent)." ' Aristot, Metaph. IV t. 3 (AL XXV* 61; G c. 1, 1003b32-34): "Similiter autem et in uno, quare palam quia additio in his hoc ostendit, et nihil aliud unum praeter ens, amplius autem cuiusque substantia unum est non secundum accidens, similiter et quod...

pdf

Share