In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

JOHN DUNS SCOTUS A Treatise on Memory and Intuition from Codex A of ORDINATION IV, Distinctio 45, Question 3 LATIN TEXT Codex A, fol. 268ra-269va. Tertio quaero utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta. [ARGUMENTA PRINCIPALIA] [1] Quod non: Philosophus in De memoria et reminiscentia1 ponit quod memoria est vis sensitiva et Damascenus2 libro II capitulo de memorativo ponit idem. Nulla autem vis sensitiva manet in anima separata quantum ad possibilitatem habendi actum; ergo, etc. Item, obiectum intellectus est universale I Physicorum 3 et II De anima.* Sed universale abstrahlt ab hic et nunc, fuisse et fore, et huiusmodi conditionibus respicientibus exsistentiam. Memoria autem respicit conditionem determinatam pertinentem ad exsistentiam, utpote praeteritionem. Ergo memoria répugnât parti intellectivae. Ergo non manet in anima separata. Item, tunc sequitur quod pari ratione animae beatae haberent recordationem omnium praeteritorum, et per consequens anima beati 1De memoria et reminiscentia, c. 1 (450a 12-14): "Quare manifestum est quod primo sensitivo, horum cognitio est: memoria autem quae est intelligibilium, non sine phantasmate est. Quare intellectivi secundum accidens utique erit, per se autem primi sensitivi." 2St. John Damascene, Defide orthodoxa (ed. Eligius M. Buytaert. St. Bonaventure, N.Y.: The Franciscan Institute, 1955) ?, c. 34, n. 1-3, 129-130. 3Aristotle, Physica, II, c. 5 (189a 5-6): "Universale quidem enim secundum rationem notum est, singulare autem secundum sensum: ratio quidem enim universalis est, sensus autem particularis." 4Aristotle, De anima, Tl, c. 5 (417b 21-22): "Sensus est singularium, intellectus universalium." 194ALLAN B. WOLTER & MARILYN MCCORD ADAMS haberet recordationem peccati commissi. Consequens falsum; quia Isaías 65:5 "Ecce ego creo caelum novum," et sequitur "oblivioni tradentur angustiae priores"; et Gregorius exponens illud dictum;6— quia beatus nullam patietur miseriam. Recordatio ista esset causa magnae miseriae, quia magnae displicentiae. Non enim posset beatus complaceré de aliquo commisso, nec neutro modo se habere quasi nec complacendo nec displicendo, quia nec staret hoc cum perfecta caritate. Ergo haberet displicentiam de aliquo irrevocabili; ergo et tristitiam. [2] Contra: Luca 16:7 "Ait Abraham ad divitem illum: 'Filii, recordare quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala,'" et caetera. Item, vult Augustinus super illud Psalmum: 8 "Fiant filii eius orphani," et IX Confessionum9 ubi dicit quod mortui habent memoriam nostri. Item, si non, tunc non haberent materiam gratias referendi Deo de misericordia; et est argumentum Gregorii fundantis se super illud Psalmum,10 "Misericordias Domini in aeternum cantabo": "Quomodo," inquit, "in aeternum misericordiam cantat, qui miseriae non meminerit?" [I. — PRAENOTANDA DE MEMORIA IN GENERE] [3] Circa istam quaestionem primo inquirendum est an memoria proprie dicta, cuius scilicet est recordari praeteriti, sit in parte sensitiva; secundo an in parte intellectiva. Istis autem duobus supponitur aliquod certum commune utrique parti, scilicet quod aliquis actus cognoscendi praeteritum ut 5Isaiah 65, w. 17 & 16. 6Pope Gregory the Great, Moralium libri sive Expositio in Worum B. lob, TV, c. 36, n. 71 (PL 75, 678): "Ibi [se. in caelo] ergo servus [peccati] a domino liber erit, ubi iam de peccati venia dubietas non erit, ubi iam securam mentem culpae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trépidât, sed de eius indulgentia liber exsultat." 7Luke 16, v. 25. 8Augustine, Enarrationes in Psalmos, Ps. 108 (PL 37, 1436-1438). 'Augustine, Confessiones, IX, c. 3 (PL 32, 765-766): "Nunc.in sinu Abraham... Nebridius meus vivit, dulcís amicus meus...Iam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum; et bibit...sine fine felix. Nec sic eum arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille, nostri sis memor." 10 Pope Gregory the Great, op cit. ?. 72 (PL 75, 678). JOHN DUNS SCOTUS: MEMORY AND INTUITION1 95 praeteritum est in nobis. Hoc patet, quia alias deficeret in nobis prima pars prudentiae, quae est secundum Tullium11 recordatio praeteriti. Sequeretur etiam secundo quod virtuosi non possent iuste cognoscere se iuste praemiandos nec vitiosi se iuste puniendos, quia praemiatio et punitio sic fiunt propter bonum vel malum praeteritum. Nec isti, nec illi, ex hypothesi, cognoscunt illud praeteritum [268rb] in se ipsis. Ergo nec iustitiam cognosceretur in praemiatione vel punitione. Haec conclusio destruit omnem politiam, quia omnem coordinationem in praemiationem vel punitionem iuste secundum legem inferendam. Item...

pdf

Share