In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

ODO RIGALDUS DE IDEIS: QUAESTIO DISPUTATA [Toulouse 737 f.l74va-175ra, 175vb-176rb Klosterneuberg 309 f.45rb-46ra, 47ra-47va] [QUAESTIO 3] 1.Post hoc, dato quod sit poneré ideas in Deo, quaeritur utrum sit ibi una vel plures, secundum quod in Deo sunt. 10Et quod plures videtur, quia quasi ubicumque loquitur de his, semper in plurali loquitur. Unde in Octaginta tribus quaestionibus,a in ilia definitione "sunt namque ideae principales quaedam rationes stabiles" etc. 2.Item, Dionysius, De divinis nominibus,b in plurali définit, 15 dicens: "Exemplaria autem dicimus esse in Deo exsistentium rationes substantificas, et singulariter praeexsistentes, quas theologia praedestinationes vocat, et divinas et bonas voluntates exsistentium determinativas vel effectivas, secundum quas supersubstantialis ," scilicet Deus, "exsistentia omnia praedestinavit et 20 produxit." 3.Item, Augustinus, De octaginta tribus quaestionibus,0 dicit quod "non eadem ratione conditus1 est homo qua asinus; hoc enim absurdum est exsistimare. Singula igitur propriis condita sunt rationibus." Et sic etc. 254. Item, diversa sunt exemplata, ergo diversae ideae vel exemplaria . Constat2 quod habuerunt ideam, quia dicit Augustinusd quod secundum ideam fit "omne quod oritur et interit." Pluralitas autem a parte materiae non venit, quia Deus non se habet in habitudine3 Augustinus, De diversis quaestionibus 83 q.46, CCSL 44a (Turnholt 1975), 71. Odo's quotation does not correspond verbatim to the modern edition in this or in the subsequent citations. Verbatim quotation, not paraphrase, is clearly intended, however: hence the use of quotation marks, which also serve to distinguish interpolations intended by the author from the authoritative text cited. •Oionysius, De divinis nominibus c.5 n.432, PG 3, 823-824. cAugust., De diversis quaestionibus 83 q.46, CCSL 44a (Turnholt 1975), 72. dAugust, De diversis quaestionibus 83 q.46, CCSL 44a (Turnholt 1975) p. 71. DISTINCT IDEAS AND PERFECT SOLICITUDE33 causae materialis ad4 res. Similiter nee a5 parte finis vel 30 efficientis accideret,6 ergo7 oportet quod ex parte formae vel exemplaris.8 5.Item, dato quod tantum esset una idea, tunc opponirur sic: Cum omnes res secundum totum suum esse exeant ab illo exemplari, et nihil habeant quod non habeant ab illo, ergo simpliciter omnia 35 essent similia, et in nullo differentia nisi solum materialiter, vel secundum numerum. Hoc autem falsum, ergo etc. 6.Item, hoc videmus sensibiliter quod ab uno exemplari secundum speciem non exeunt exemplata diversa secundum speciem, sed solum secundum numerum. Ergo cum res sint ab illo exemplari 40 différentes, et secundum numerum et secundum speciem et secundum genus, necesse est in ipso diversa poneré exemplaria. 7.Item, minor est ratio distinguendi in rebus a parte materiae quam a parte formae, quia proprium9 formae est perficere10e et distinguere. Unde magis materia11 est quod distinguitur. Sed in 45 materia est assignare distinctionem rerum sive rationes rerum distinctas quae ex ipsa possunt fieri. Unde dicit Gregorius quod in grano licet res lateant12, et latent ilia quae ex ipso sunt producenda; et fructus, in arboribus.f Ergo multo magis hoc erit assignare in exemplari. Ergo13 etc. 508. Item, si esset sola14 una idea, aut esset propria aut communis. Si propria, non ergo ex ea vel ab ipsa diversa possunt formari, ut probatum est et planum est. Si communis: sed in communi secundum quod commune non est ratio distinguendi; nee15 in communi secundum quod huiusmodi differunt aliqua, ergo res productae ab isto 55 exemplari nee different, nee distinguerentur inter se. Propria enim rei perfectio est ratio distinguendi et differentiae, quia16 facit esse17 unum in se indivisum, divisum autem18 ab aliis.8 SED CONTRA PRAEDICTA SIC OPPONITUR a. Cum ratio ideae dicat respectum ad creaturas19 vel 60 creaturarum ad Deum, ut vult Augustinus Super Gen. ad litteramh et eCf., Aristot. Metaph. VII c. 13, 1039a 7; VIII c. 2. fCf. Greg., Moralia in lob XXXII c.12 n.16, ed. M. Adriaen, CCSL 143 (Turnholt 1985), 1641.«Cf., Aristot. Metaph. X c. 1, 1052b 16-17. "Non inventum. Sed cf. De Trinitate V c.13 ?.14 (CCSL 50, 221; PL 42, 920): "Creator relative dictur ad creaturam." 34REGA WOOD in Octaginta tribus quaestionibus,1 ergo dicit quid essentiale in Deo. Tale autem nullo modo est multiplicabile vel distinctum, ergo nullo modo est assignare plures ideas in Deo. b.Item, plus differunt res diversorum...

pdf

Share