In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

QUESTION ON DIVINE FOREKNOWLEDGE 11 Petri Thomae In primum librum Sententiarum Distinctio 39 [1] Utrum Deus habeat de omnibus rebus quantum ad omnes condiciones existencie noticiam determinatam, certam, et infallibilem, immutabilem, et necessariam, cum qua determinacione et certitudine stare possit aliqua contingencia ex parte rerum in existencia actuali? [2] : et arguo primo quod Deus non habet determinatam noticiam de omnibus rebus sic: Philosophus, secundo Peryarmenias,1 dicit quod “in futuris contingentibus non est determinata veritas;” ubi autem veritas determinata non est, nec etiam scibilitas ibi determinata est; ergo nec Deus habere potest determinatam noticiam de eis. [3] Et confirmatur ista ratio per probacionem Philosophi quam ibi adducit,2 dicens quod si de futuris contingentibus esset noticia determinata, non oporteret negociari nec consiliari, quia sive consiliaremus sive non, quod determinate scitur, hoc eveniet. [4] Preterea, sicut omnipotentia se habet ad omne possibile, sic omniscientia se habet ad omne scibile; sed si Dei potentia respectu possibilium esset limitata ad unam partem, esset imperfecta, si enim Deus ita posset hec quod non posset opposita, esset potentie limitate; ergo eodem modo, si ita sciret unam partem quod non aliam, esset scientie limitate et non illimitatus secundum scientiam, quod est falsum. Ergo. [5] : quod autem Deus non habeat certam noticiam et infallibilem de omnibus rebus quantum ad omnes condiciones existencie probatur sic: Deus novit me sessurum cras et 1 Aristoteles, De interpretatione, c. 9: 19a9-10, 35-39; J. Hamesse, Les auctoritates Aristotelis (Louvain-Paris, 1974), 304, no. 13. 2 Aristoteles, De interpretatione, c. 9: 18b31-33. PETER THOMAE 12 non sedebo cras, ergo Deus descipitur; ergo a simili, Deus novit me sessurum cras et possum non sedere cras, ergo Deus potest decipi. Prima consequentia patet, quia credens illud quod non est, decipitur; si ergo [295r] Deus novit me sessurum cras et non sedebo, sequitur quod Deus decipitur. [6] Probatio secunde consequentie: quia sicut ex duabus propositionibus de inesse sequitur conclusio de inesse, ita ex una de inesse et alia de possibili sequitur conclusio de possibili; sed ista, ‘Deus novit me sessurum cras,’ est de inesse, et ista, ‘Possum non sedere cras,’ est de possibili; ergo sequitur conclusio de possibili, scilicet quod Deus potest descipi; ergo. [7] Preterea, “possibili posito in esse, nullum sequitur impossibile.”3 Si ergo Deus scit me sessurum cras, et possum non sedere cras, ponatur in esse quod cras non sedebo; ergo Deus decipitur. Consequens est falsum; ergo. [8] : quod autem Deus non habeat scientiam immutabilem de omnibus rebus probatur sic: a contradictorio in contradictorium non est transitus sine mutatione aliqua, quia non videtur quod illud quod aliquo modo fuit verum prius sit modo falsum sine aliqua mutatione. Si ergo Deus scit A et potest non scire A, hoc non est possibile nisi per aliquam mutationem. Sed ista mutatio non est nisi in A, ut a Deo scitum. Si A ut a Deo scitum4 habet aliquod esse in Dei scientia, ergo non potest esse mutatio in cognitione A sine mutatione in Dei scientia. Sed constat quod Deus potest non scire A, quia potest non esse A; ergo. [9] Preterea, si Deus non scit A et potest scire A, quero que potentia est ista? Aut enim est potentia passiva aut activa. Si passiva, ergo est ad formam, et tunc sequitur mutatio. Si activa, sequitur quod non sit nisi naturalis, quia precedit voluntatem. Sed potentia naturalis naturaliter agens non potest agere postquam non egit nisi mutetur. Ergo si Deus potest scire A et non scit A, sequitur mutatio in scientia Dei. Ergo. [10] : quod Deus non habeat scientiam necessariam de futuris contingentibus probatur sic: quidquid Deus scit, immutabiliter scit, quia nihil est in Deo nisi immutabile. Sed 3 Aristoteles, Analytica priora I, c. 13: 32a19-20; Hamesse, 309, no. 12. 4 scitum] non add. V. QUESTION ON DIVINE FOREKNOWLEDGE 13 quidquid immutabiliter scit necessario scit. Probatio minoris: tum quia in Deo non ponitur nisi necessitas immutabilitatis; tum quia omne immutabile est necessarium, sed omne possibile quod necessario repugnat, videtur esse mutabile, quia omne tale ex se non potest, et potest et ab aliquo, esse; ergo, etc. [11] Preterea, omnis perfectio simpliciter est de necessitate in Deo; sed scire futura contingentia est aliqua perfectio simpliciter; ergo. Probatio minoris:5 Deus non esset imperfectus nisi...

pdf

Share