In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

American Journal of Philology 124.1 (2003) 137-141



[Access article in PDF]

Qvomodo Stemma Gladiatoris Pellicvlae More Philologico Sit Constitvendvm

Martin M. Winkler
sive
Martinvs Satiricvs Philocinematographicvs

[Figures]

Poetae rervmqve scriptores et antiqui et recentiores lectoribus fabulas suas sententiis vel versibus bene textis soliti sunt adferre. Sed hodie novum exstat narrandi genus, quod fabulas hominibus adfert praecipue picturis eo modo compositis et inter se coniunctis ut oculi humani imagines singulares celerrime et sine ulla motus intermissione ipsas moveri percipiant, personarum dialogis et arte musica sonisque diversis comitantibus et iuvantibus. Adeo enim progressa est ars magna lucis et umbrae, quam primum photographiam deinde cinematographiam nominare consuevimus, ut fabulae cuiusvis modi—breves longae, novae antiquae, laetificae tragicae—imitatione veri paene perfecta spectatoribus persuadeant tempora iam praeterita in vitam novam esse recreata.

In ipsa arte narrandi non multum interest inter eos qui verbis utuntur, ut poetae ac scriptores, et eos qui imaginibus, ut cinematographi. Praeclare Horatium in arte poetica exponenda dixisse recordemur ut picturam poesin esse. Qua in re Simonidem illum Ceum aliosque poetas Graecos secutus est Flaccus noster. Utroque enim modo, et verbis et picturis, auctores antiqui atque hodierni homines docent delectant movent. 1 Facillime ergo intellegimus fabulam cinematographicam genus quoddam esse textus, sed textus non tantum legendi aut audiendi sed imprimis videndi vel spectandi. Peritissimus quisque talium fabularum [End Page 137] auctor omne tulit punctum, nam miscuit utile dulci. Is quoque non aliter ac poeta antiquus aut prodesse vult aut delectare.

Sed editiones nonnullarum fabularum cinematographicarum inter se differunt et lacunas corruptelas vitia alia exhibent. Non enim raro pelliculas adfectas esse constat eius generis damno quod textuum antiquorum docti in editionibus suis obelis indicare solent. Itemque quomodo fabulae cinematographicae originem suam trahant ab antiquioribus quaerere et explicare haud absurdum est. 2

Ergo editorum usum secutus his paginis originem pelliculae Gladiatoris anno MM editae exempli gratia stemmate quasi philologico explicabo. Deinde stemmatis sigla brevibus adnotationibus percurram. 3 Hoc modo me demonstraturum spero principia artis philologicae, quae litterarum Graecarum Romanarumque docti adhuc solum soliti sunt textibus adhibere, fabulis quoque cinematographicis magno cum fructu admoveri posse. In stemmate infra dato titulos fabularum cinematographicarum et auctorum eorum nomina Latine reddidi.

Ridlius Scotus, pelliculae Gladiatoris auctor, magna cum acclamatione publica, minore criticorum, narrare studet quae imp. Caes. M. Aurelii Commodi Antonini Aug. aetate in imperio Romano gesta sunt. Sed stemmate monstrabo Gladiatorem imprimis ortum esse a nonnullis fabulis cinematographicis prioribus, quibus sons aut insons copiosissime usus sit ille Scotus. Qua de causa pellicula eius nobis indicat quemadmodum res Romanae temporibus nostris undique floreant. Cum ipsa et ceterae huius modi fabulae falsa inventione abundare soleant, tamen rerum et linguarum Romanarum Graecarumque magistri hodie hoc artis popularis genere in scholis saepius niti consueverunt, ut discipulos a falsa ad veram adducant rerum gestarum scientiam et rebus antiquis accuratius instruant. Quibus igitur magistris hoc offero stemma, nam amicus Scotus, sed magis amica veritas. 4 [End Page 138] [Begin Page 140]

Conspectvs Siglorvm

W

Pellicularum res antiquas tractantium archetypus, qui est summa rerum Romanarum a scriptoribus antiquis et recentioribus expositarum.

A

Consensus fabularum quae vel litteris vel ludis scaenicis vel picturis cinematographicis praecipue Italicis Americanisque res Romanas narrant depinguntque.

T

Triumphus Animi Helena Riefenstahle auctore anno MDCCCCXXXV editus. 5

S

Spartacus Antonio Viro—nomine suppresso—et Stanlio Cubrico auctoribus anno MDCCCCLX editus.

C

Casus Imperii Romani Antonio Viro auctore anno MDCCCCLXIIII editus. 6

B1-3

Triga Georgii Lucae Bella Galactica inscripta et annis MDCCCCLXXVII MDCCCCLXXX MDCCCCLXXXIII primum edita, quae his picturis cinematographicis constat: Pars Quarta: "Spes Nova" (B1), Pars Quinta: "Imperium Referit" (B2), Pars Sexta: "Iedi Reversi" (B3). 7 Editio trigae altera anno MDCCCCLXXXXVII edita itemque Bellorum Galacticorum trigae novae Pars Prima: "Simulacri Minae" anni MDCCCCLXXXXVIIII nihil ad rem.

M1-3

Triga Georgii Molitoris Maximus Furens inscripta, annis MDCCCCLXXVIIII MDCCCCLXXXI MDCCCCLXXXV edita et his picturis cinematographicis constans: Maximus Furens (M1), Maximi Furentis Pars Altera vel Bellator Peregrinans (M2), Maximus Furens Vltra Tonitrus Tholum (M3). 8

G

Gladiator Ridlio Scoto auctore anno MM editus. 9 [End Page 140]

His alias poteram et plures subnectere causas vel philologicas vel cinematographicas. Qui de Scoti Gladiatore plurima cognoscere velint...

pdf

Share