In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Ann Raia
  • Elliot Bernstein, Lauren Hoffman, Laura Messenheimer, Jose Ortiz, Kate Pilkington, James Rodkey, Alan Vollman, and Judith P. Hallett

Honoramus feminam egregiam quae colenda causa artium aluit scientiam.1 Olim praeses, semper praesidium columnaque huius societatis, iura dedit legesque viris et feminis eius, operumque laborem partibus aequavit iustis.2 Atavis Italicis edita,3 suboles indigena Capitis Novi Mundi, alumna academiae praeclarae cui est cura futuri,4 admissa est ad gradum Baccalaureae Artium apud universitatem cuius discipuli discipulaeque didicerunt ut servirent.5 Adepta gradum Doctoris [End Page 533] Philosophiae apud universitatem sapientia et doctrina insignem,6 multos annos universitati serviendo7 insignissimae tempus ingeniumque dotesque liberaliter dedit: praecipiens linguas antiquas; administrans studia honorifica; ducens, cum coniuge carissimo, peregrinationes per multas gentes multaque aequora.8 Confirmavit doctrinam eruditionemque de feminis antiquis Romanis, in urbe et imperio, per scripta interretialiaque opera. Conformavit quoque societatem nostram, quo nobis omnibus melius serviat. Plaudamus igitur Ann Raia. [End Page 534]

Elliot Bernstein, Lauren Hoffman, Laura Messenheimer, Jose Ortiz, Kate Pilkington, James Rodkey, Alan Vollman, and Judith P. Hallett
University of Maryland, College Park
Classical World 103.4 (2010)

Footnotes

1. Causa artium alit scientiam, Latin motto of CAAS, derived from its acronym.

2. Ver. Aen. 1.507–508: iura dabat legesque viris, operumque laborem/partibus aequabat iustis.

3. Hor. Odes 1.1.1: Maecenas atavis edite regibus.

4. Motto of Hunter College High School: Mihi Cura Futuri.

5. Motto of Queens College, City University of New York: Discimus ut Serviamus.

6. Motto of Fordham University: Sapientia et Doctrina.

7. Motto of the College of New Rochelle: Serviam.

8. Catul. 101.1: multas per gentes et multa per aequora vectus.

...

pdf

Share