In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

  • Larissa Bonfante
  • Judith P. Hallet

Tyrrhena regum progenies,1 verba vestesque Tuscae gentis, fabulae matrimoniaque nationis Lydiae, corpus speculorum Etruscorum—omnes res Etruscae, ab vita viventium ad vivos post mortem, ab hac praestantissima doctissimaque sunt investigatae atque illustratae. In Italia orta, a pueritia amplexa Hesperiam, adepta est gradum Baccalaureae Artium apud universitatem sequentem viam rationis2 et gradum Magistrae Artium apud universitatem commemorantem Romanum probissimum, qui reliquit aratrum ad rem publicam servandam. Priusquam adepta est gradum Doctoris Philosophiae apud universitatem in cuius lumine lumen videbimus,3 incepit docere apud aliam universitatem, perstantem et praestantem, quam servavit diligenter et strenue nova lustra.4

Multas societates docendi et atria discendi ornavit, quae eam coluerunt. Apud Academiam eius novae patriae in urbe aeterna natalique terra erat praeceptor praelectorque. Institutum conditum antiquarum terrarum effodiendarum [End Page 531] causa suum aurum insigne nuper ei tribuit. Ipsa condidit et edit scripta nuntiantia acta diurna Societatis Studiorum Etruscorum Italorumque; ipsa scripsit complures libros et libellos, interdum cum carissimo patre beatae memoriae—de Etruria, Italia et Cypro; de feminis et rebus sexualibus; de antiquis corporibus vestitis et nudis; de barbaris Europae antiquae temporisque antiqui operibus. Plaudamus stellam disciplinae nostrae, splendidorem vitro,5 Larissa Bonfante.

Judith P. Hallet
University of Maryland, College Park
Classical World 103.4 (2010)

Footnotes

1. Hor. Odes 3.29.1: Tyrrhena regum progenies, "offspring of Etruscan kings."

2. Motto of Barnard College (in Greek): Hepomene toi logismoi, "following the way of reason."

3. Motto of Columbia University: In lumine tuo videbimus lumen, "In your light we will see the light."

4. Motto of New York University: Perstare et praestare, "To persevere and to excel."

5. Hor. Odes 3.13.1: O fons Bandusiae, splendidior vitro, "O spring of Bandusia, more sparkling than glass."

...

pdf

Share